Charter Document - 03370151
Charter Number: | 03370151 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1200 - 1208 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio facta inter dominum Maugerium Wigorn episcopum et Arnaldum de Bosco scilicet quod idem episcopus concessit eidem Arnaldo ut habeat stagnum molendini sui quod est inter Paxford et Edbrinton ita levatum sicut fuit eo anno quo primo venit in episcopatum suum et quod habeat semitas et pontes ad molendinum suum ita quod inde nullum dampnum contingat domino episcopo vel suis et si forte aqua illius stagni vi vel impetu inundaverit et excavatione vel alio modo dampnum fecerit super terram domini episcopi predictus Arnaldus illud faciet emendari suis sumptibus inundatione autem cessante Si per siccitatem herbam contingat crescere circa partes stagni herbagium et tota utilitas que provenire poterit ex ea parte qua terra episcopi filo aque adiungitur pertinebit ad homines episcopi secundum quod habebunt terram adiacentem Pro hac autem concessione dabit dominus Arnaldus et omnes heredes sui predicto episcopo et suis successoribus annuatim triginta duos denarios scilicet in festo sancti Michaelis sexdecim denarios et ad Pascha sexdecim denarios Et pro hoc tenemento fecit tam homagium quam fidelitatem domino episcopo Ut autem hec conventio futuris temporibus stabilis et firma permaneat utrique parti huius cyrographi appositum est tam sigillum domini Wigorn episcopi quam domini Arnaldi de Bosco Hiis testibus magistris Iohanne de Cernaio Roberto de Clippeston Iord de Wikewan Rogero de Culn Petro Caballo Mattheo de Cant et Willelmo de Bosco clericis Willelmo de Wara et Aur tunc senescallo Beniamin persona de Edbriton Ricardo camerario Helia clerico et multis aliis