Charter Document - 03370149

Charter Document - 03370149


Charter Number: 03370149
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Surrender
Date: 1200 - 1203
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint M Dei gratia Wigorn episcopus salutem in Domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire Ricardum de Piplinton militem et Alardum Rupe clericum decimas que sunt in territorio de Herforton et quicquid iuris in eis habere videbantur super quibus inter ipsos et dilectos filios nostros P priorem et monachos Wigorn causa vertebatur in manus dilectorum filiorum nostrorum W de Verdum archidiaconi Glouc et Th de Tornaco Wellensis canonici et Thome rectoris ecclesie Omnium Sanctorum in Wigorn auctoritate apostolica iudicum delegatorum spontanee et precise resignasse Ipsi vero iudices memoratas decimas de cetero pacifice possidendas prefatis priori et monachis nobis presentibus et assensum prebentibus auctoritate apostolica restituerunt Quapropter ne factum tam sollempne et canonicum tractu temporis revocetur in dubium prelibatas resignationem et restitutionem presentium significatione sub sigilli nostri testimonio posteris nostris in notitiam derivare curavimus Valete