Charter Document - 03370134
| Charter Number: | 03370134 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Will |
| Date: | 1200 - 1212 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Maugerus Dei gratia Wigorn episcopus W prior Minoris Malvernie et Lucas de Cally executores testamenti Petri Caballi clerici eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra quod cum dilectus nobis in Cristo P Caball clericus in ultimis agens quedam de bonis suis ore proprio specialiter legasset et generalem nobis ceterorum omnium bonorum suorum dispositionem commisisset nos anime eius saluti prospicientes domo sua lapidea cum pertinentiis in Rothom que fuit Reginaldi Buglarii sub hac forma duximus ordinandum videlicet ut due filie Ricardi de Sancto Wandregisillo domus eiusdem medietatem et due filie Renoldi Marecot neptes defuncti alteram medietatem ad se maritandas haberent et possiderent ita quod patres earum quater viginti libras Turonenses nobis vel Luce de Cailly loco nostro refunderent pauperibus erogandas et si forte nollent predictus Lucas de Cally domum eamdem haberet et possideret prenominatam pecunie summam prefatis defuncti neptibus refusurus scilicet duabus xl libras et quadraginta duabus salvis capitulo Rothom ecclesie xl solidis Turonensibus de sepedicta domo percipiendis annuatim ad anniversarium dicti defuncti faciendum Cum autem hec ordinatio nostra prefatis patribus memoratarum puellarum proposita fuisset et Ricardus de Sancto Wandregisillo medietatem dicte domus renuens xl libras Turonenses duabus filiis suis pro eadem medietate numerari maluisset Renoldus Marescot in possessionem medietatis suas contingentis induci sub premissa conditione preelegit nos itaque ipsum Renoldum nomine filiarum suarum in possessionem dicte medietatis induci fecimus et ipse postmodum super prelibatis xl libris Turonensibus nobis satisfecit Idem vero singulis annis viginti solidos Turonenses pro medietate sua capitulo Rothom solvet in anniversarium defuncti faciendum Quod igitur in salutem defuncti pie duximus ordinandum ne futuris temporibus reduci possit in iritum et universitati vestre notificandum et nostris sigillis decrevimus roborandum
