Charter Document - 03370130

Charter Document - 03370130


Charter Number: 03370130
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Request
Date: 1200 - 1212
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Maugerius Dei gratia Wygorn episcopus universis successoribus suis Wygorn ecclesie eadem gratia futuris salutem et sic temporalia disponere ut eterna mereantur frui beatitudine Quoniam nimis tenues sunt et exiles facultates quibus utcumque sustentantur monachi apud Maiorem Malvern Deo et beate Marie et beato Egidio iugiter famulantes pietate ducti postulatione etiam tam cleri quam populi quibus nota est eorundem monachorum largiflua hospitalitas decrevimus statum ipsorum aliquatenus meliorare unde sibi et peregrinis et pauperibus commodius possint sufficere Hinc est quod nos pro amore Dei et beate Marie et pro animabus antecessorum nostrorum episcoporum Wyg dedimus et concessimus predictis monachis et successoribus suis in perpetuum pro sustentatione eorundem libertatem subscriptam videlicet quod habeant in bosco nostro Malvern super montem et alibi ubicumque voluerint sufficiens focale ad coquinam suam ad pistrinum ad bracinum et ad cetera necessaria domus sue sine aliqua perturbatione nostra successorum nostrorum seu ministrorum suorum Et quod habeant omni anno in perpetuum unam quercum in eodem bosco per visum custodis predicti bosci Fraternitatem vestram in domino exoramus attentius quatenus respicientes prefate elemosine concessionem non tantum nostre verum etiam saluti vestre de pura et certa conscientia provide dispositam ratam habere manutenere et auctoritate episcopali confirmare caritatis instinctu dignemini gratiose Ceterum ne in preiudicium successorum nostrorum huius beneficii collatio a seculari servitio soluta arguatur a nobis temere quid attemptatum ut nostre et vestre indempnitati multo commodius quam temporali obsequio in perpetuum provideretur prelibati loci conventus in nostro obitu et omnium fratrum nostrorum episcoporum Wyg a seculo successive migrantium unum annale nomine huius beneficii pro salute omnium fidelium se celebraturum in verbo domini fideliter promisit Quod ne processu temporis in dubium possit revocari illud presentis pagine inscriptione et sigilli nostri appositione confirmavimus perhibentes sub anathemate ne quis prefatos monachos vel successores suos super premissis vexare vel quovis modo impedire presumat vel ausu temerario inquietet Hiis testibus magistris Iohanne de Cernaio Iordano de Wich Petro Caballar Rogero de Culn Ernard de Bathon Mattheo de Cantuar Iohanne de Wyg Willelmo de Bosco et Ricardo de sancto Paterno clericis et multis aliis