Charter Document - 03370126

Charter Document - 03370126


Charter Number: 03370126
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1205 - 1207
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Mauger Dei gratia Wygorn ecclesie minister humilis salutem in vero salutari Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos ad presentationem petitionem et assensum W prioris et conventus Lanthon patronorum ecclesie de Wyke et ad presentationem Rogeri rectoris ecclesie de Wyka admisisse Ricardum clericum filium Roberti de Strode ad vicariam ecclesie de Wyka habendam et possidendam libere et quiete et honorifice inperpetuum scilicet ut habeat conredium suum ad mensam rectoris prenominate ecclesie et unam marcam argenti pro stipendiis suis et oblationes domus rectoris prefate ecclesie et denarium misse sue de corpore presenti et legatum suum rationabile et forragium equo suo et prebendam in itinere servitii ecclesie et medietatem confessionum suarum Et ipse Ricardus predicte vicarie sicut sacerdos deserviet Ut autem hec nostra donatio perpetuum firmitatis robur optineat eam presentis scripti []