Charter Document - 03370124

Charter Document - 03370124


Charter Number: 03370124
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1210 - 1212
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Maugerius Dei gratia Wigorn episcopus eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra quod nos magistrum Alexandrum de Manestok presentatum nobis per canonicos de Kenill ad vicariam ecclesie de Brael post resignationem magistri Richerii eiusdem ecclesie quondam perpetui vicarii ea dumtaxat ratione distulimus admittere quia noluit nobis prestare iuramentum de residentia ibidem facienda Et ne futuris temporibus hoc factum nostrum presentatoribus sive presentato preiudicium periat aut gravamen id presenti scripto sigilli nostri appositione munito duximus inserendum Hoc adiecto quod cum moram faceremus apud Tigerium iuxta Curbolium per literas nostras quas magister Hugo de Burgo suscepit a nobis ibidem anno dominice incarnationis M ducentesimo undecimo iniunximus officialibus nostris R scilicet priori Wigorn et magistro R de Clipston ut prenominatum magistrum A in predicta ecclesia de Breil auctoritate nostra perpetuum vicarium instituerent et in corporalem ipsius vicarie possessionem inducerent Valete