Charter Document - 03370118
Charter Number: | 03370118 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1205 - 1207 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab incarnatione Domini MCCVI questio que vertebatur inter priorem et monachos Heref ex una parte et fratres Hospitalis Ierosol ex alia super quodam iure paroch et decimis quorundam assartorum infra parochiam de Hamma Heref dyocesis coram domino Wygorn et coiudicibus suis a sede apostolica delegata in hunc modum conquievit videlicet quod prior et monachi concesserunt et in pace dimiserunt Hospitilariis ius parochiale de quo questio erat scilicet totum ius parochiale quod homines apud Bolistome degentes occasione capelle illius loci infra parochiam monachorum constructe ecclesie sue de Hamma dicuntur substraxisse ita quod tam ipsi quam successores eorum et alii commorantes in terra quam ex donatione nobilis viri W de Lacy inpresentiarum adepti sunt iura parochialia dicte ecclesie exhibeant sed hactenus fecisse dinoscuntur et si terra illa ab ipsis Hospitalariis vel ab aliis fuerit assisa ipsi qui terram excolent Hospitalariis tam de decimis quam de iure paroch plene satisfacient et preterea decimas assartorum predicte terre quam eis memoratus W de Lacy contulisse dicitur a predictis paroch scilicet Wrennock etiam aliis de novo ex cultura Hospitilarum integre percipient De terris aliis nondum adquisitis post compositionem istam adquerendis quas dicti parochiani infra parochiam de Hamma assartabunt monachi decimas sine contradictione percipient preterea ius parochiale quod ratione domicilii in quo dudum Absolom [] Streche degebat Monachi habebant et decimas cuiusdam assarti quod excolebat usque ad quantitatem trium acrarum secundum mensuram quam vicini [] eisdem Hospitilariis concesserunt ita quod si quid residuum fuerit ultra quantitatem trium acrarum ipsi monachi decimas inde percipient Pro hac concessione Hospitilar persolvent monachis annuatim in perpetuum x s[olidos] sterlingorum imperpetuum ad festum sancti Michaelis per manum procuratoris sui in Hereford dyoc commorantis qui pro tempore fuerit [] Et ut hec rata permaneant convenit ut ea tam sigillis iudicum quam partium confirmentur