Charter Document - 03370116

Charter Document - 03370116


Charter Number: 03370116
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1200 - 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentis scripti notitia pervenerit Maugerus Dei gratia Wigorn episcopus eternam in Domino salutem Universitati vestre notum esse volumus nos ratam et gratam habuisse et habituros esse donationem quam Radulfus Bluet fecit ecclesie et sanctimonialibus de Godestowe de ecclesia de Daglingeworthe quam dictus R eis in puram et perpetuam elemosinam concessit et Walterus Bloet frater ipsius eis confirmavit sicut ex cartis eorum quas inspeximus nobis constitit quam donationem Radulfus quondam prior Wigorn vices agens predecessoris nostri Rogeri quondam Wigorn episcopi similiter confirmavit Ut igitur hec donatio futuris temporibus stabilis et firma permaneat eam presenti scripto sub sigilli nostri testimonio confirmare decrevimus volentes et episcopali auctoritate statuentes ut eandem de ecclesia predicta percipiant pensionem quam temporibus predecessorum nostrorum percipere consueverant scilicet unum aureum vel duos solidos eis annuatim in festo sancti Michaelis solvendos salvo nobis et successoribus nostris iure pontificali Testibus hiis magistro W de Verdun archidiacono Glouc magistro Sim de Glouc Willelmo de sancto Egidio et Walerano capellanis nostris Iohanne de Cern magistro Iordano de Wicowan Petro Caball magistro Ernando de Bathon Willelmo de Bosco clericis et aliis multis