Charter Document - 03370113
Charter Number: | 03370113 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ante tempora apostolatus vestri plurimum permittente Domino debachata est per Angliam potestas inimici in consilio iustorum et congregatione religiosorum primo in ecclesia Cantuar postmodum in Coventrensi novissime vero in ecclesia Glastoni sed benedictus Deus qui misericordie sue antique non oblitus sed ecclesie sue lacrimis placatus et precibus non reliquit in eternum desevire virgam peccatorum super sortem iustorum sed de celo in terram aspexit ut audiret gemitus compeditorum et solveret filios interemptorum talemque Petro in vobis dedit successorem cui ad manum sit et in virga directionis consolatoria correctio et in misericordia verbi consolatio correctiva In gladio enim spiritus quod est verbum Dei et in spiritu sapientie et intellectus quem effudit in vos abunde inundans torrens sapientie ecclesiam Coventrensem reformastis Cantuar pacem reddidistis et concordiam Sola sedet adhuc in tristitia celebris olim religione et hospitalitate Glaston ecclesia super cuius desolatione et ploranda mutatione Anglorum hucusque luxit et elanguit terra cum qua et pro qua supplicat sanctitati vestre humilitas nostra quatinus de consueta paternitatis vestre misericordia statum eius reformantes si placet in digito consolationis vestre abstergatis ab oculis eius lacrimam iugiter effluentem et infundatis tam ipsi quam toti Anglicane ecclesie in ipsa iocunditatem et exultationemi