Charter Document - 03370112
Charter Number: | 03370112 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Admission |
Date: | 1200 - 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quod presens scriptum pervenerit Maugerius Dei gratia Wigorn episcopus salutem in Domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos divine pietatis intuitu ad presentationem Amauri dispensatoris in puram et perpetuam elemosinam Fretherico clerico ecclesiam de Uleberge cum omnibus pertinentiis suis dedisse et eum in eadem personam canonice instituisse videlicet ut eam habeat et teneat ita pacifice et quiete sicut aliquis predecessorum suorum eam umquam liberius et quietius possedit salva dimidia marca de eadem capella annuatim ecclesie de Wotton persolvenda salvis etiam nobis et successoribus nostris iure pontificali et parochiali Sustinebit autem ecclesia de Wottona omnia honera episcopalia Ut autem hec nostra donatio perpetue firmitatis robur obtineat eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione confirmavimus Hiis testibus Willelmo de Verdon archidiacono Gloucest magistris Iohanne de Cernai Roberto de Clipst Iordano de Wikwan Petro Caball Rogero de Culn Ernaldo de Barton Matheo clerico et multis aliis