Charter Document - 03370101
| Charter Number: | 03370101 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Settlement |
| Date: | 1203 - 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis M Dei gratia Wygorn episcopus et R prior et W decanus Wygorn salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum abbas et monachi de Bruer coram nobis auctoritate domini pape a magistro Radulfo de Wychewan persona ecclesie de Schesnecote super quibusdam decimis traherentur in causam tandem controversia tali fine conquievit scilicet quod prefati monachi de Bruer annuatim ad festum sancti Michaelis ecclesie de Schesneccote iii solidos pro bono pacis persolverint et a quietatione decimarum illius hide que fuit Rogeri de Huncheswik et de omnibus minutis decimis quieti manebunt in perpetuum Servientes vero grangie de Huncheswik ad predictam ecclesiam ibunt et ab ea spiritualia percipient et oblationes in ea in precipuis festis facient et in quadragesima in eadem ecclesia facient confessiones et si contingat eos ibi mori a prefata ecclesia spiritualia percipient et ad eandem ecclesiam corpora eorum deferentur salvo in omnibus iure matricis ecclesie de Blokesle Sed si placuerit abbati vel conventui aliquem servientem egrotantem ad abbathiam deferre hoc eis bene liceat dum tamen ecclesia de Schesnecote legatum suum non ammittat Hiis testibus
