Charter Document - 03370093
Charter Number: | 03370093 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1196 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit I divina miseratione Wygorn ecclesie minister eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra quod cum karissimus dominus noster Ricardus illustris Anglorum rex nobis et successoribus nostris forum apud Stratford manerium nostrum ad emolumentum Wygorn ecclesie inperpetuum duraturum liberaliter concesserit nos omnibus burgensibus predicti burgi concessimus burgagia sua tenenda iure hereditario libere et quiete reddendo annuatim pro quolibet burgagio xii d pro omni servitio ad nos vel ad successores nostros pertinente ad quattuor terminos anni videlicet ad festum sancti Michaelis iii d ad Nat domini iii d ad Pacha iii d ad Nativitatem sancti Iohannis Baptiste iii d Quodlibet vero burgagium habebit tres perticas et dimidiam in latitudine et xii perticas in longitudine Statuimus etiam quod predictum burgagium imperpetuum maneat liberum et quietum ab omni theloneo secundum consuetudines de Bristoill Concessimus etiam predictis burgensibus omnes libertates legis de Bristoill Eos vero qui contra concessionem et institutionem nostram de sepedicto burgagio factam scienter venire attemptaverint auctoritate Wygorn ecclesie sententia anathematis innodavimus Et ut hec nostra institutio et concessio futuris temporibus firma et stabilis permaneat eam scripti nostri testimonio et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus magistro W de Verdon magistro Willelmo de Torinton magistro Richerio magistro Hilario Iohanne de Kemes Rogero et Nicholao clericis nostris Ricardo de sancto Paterno et multis aliis