Charter Document - 03370092
| Charter Number: | 03370092 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1196 - 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Wigorniens episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos divino intuitu concessisse et dedisse dilectis in Cristo filiis priori et conventui Wigorn xx solidos esterlingorum annuatim percipiendos de ecclesia manerii sui de Cliva de quibus ipsi debent convertere xvii solidos ad faciendum sibi pitantiam in die festivitatis beati Romani et iii solidos ad luminare ecclesie salva vicaria quam inpresentiarum tenet Adlardus Ut autem hec nostra donatio perpetuam optineat firmitatem eam presentis scripti annotatione et sigilli nostri appositione roboravimus Siquis vero hanc donationis nostre et confirmationis paginam infringere temere attemptaverit indignationem gloriose virginis et beati Romani et nostram se noverit incursurum Teste magistro Ricardo Grim []
