Charter Document - 03370090
Charter Number: | 03370090 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1196 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Wygorn episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum ad sedem Wygorn pervenissemus accesserunt ad nos dilecti filii nostri fratres Templi Ierosol et dampna et gravamina domui sue Ierosol ab incredulis Saracenis illata nobis proposuerunt [lacrima]ntes Nos igitur miseriis et gravaminibus tante domus compatientes ecclesiam de Shireburne qua Rogerus bone memorie predecessor noster episcopus unam marcam per cartam suam confirmavit eis ad proprios usus cum omni integritate in perpetuam elemosinam iam dictis Templariis salvo iure pontificali contulimus possidendam conditione tali interposita quod prenominati fratres archidiacono suo procurationem suam administrabunt Vicarius vero qui in eadem ecclesia administrabit singulis [annis] ad vite sue sustentationem a dictis Templariis unam marcam argenti suscipiat et decimas minutas ad iam dictam ecclesiam spectantes integre possidebit Ut autem hec nostra donatio futuris temporibus firma et stabilis permaneat eam presenti scripto et sigilli nostri appositione confirmavimus Hiis testibus