Charter Document - 03370086

Charter Document - 03370086


Charter Number: 03370086
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1196 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit I Dei gratia Wigorn episcopus eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod nos ad presentationem S prioris et canonicorum de Kenill recepimus magistrum Richerium ad vicariam ecclesie de Breiles quam de consensu eorundem prioris et canonicorum sic determinavimus ut habeat vicarius totum altalagium cum minutis decimis tam de dominio quam de vilenagio et tertiam garbam et unam virgatam terre et domos cum pomerio Ita tamen quod idem Richerius et successores eius nobis et successoribus nostris episcopalia persolvent et omnia honera ecclesie sustinebunt Prior vero et canonici nomine personatus duas garbas inperpetuum percipient grangias habebunt et totam terram elemosine excepta virgata que ad vicarium pertinet possidebunt Et ut nostra personatus et vicarie diffinitio etiam futuris temporibus maneat inconcussa ipsam sub sigilli nostri testimonio posteris dirivare curavimus Hiis testibus A abbate de Theokesbir magistro Willelmo de Verdun magistro Willelmo de Torinton Rogero de Ponte Audomar Simone monacho Wigorn Ricardo de sancto Paterno Roberto Blundo et multis aliis