Charter Document - 03370083

Charter Document - 03370083


Charter Number: 03370083
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Wygorn episcopus salutem in Domino Quoniam rem iudicio vel concordia diffinitam non decet in scrupulum contentionis revocari mos inolevit in ecclesia Dei rem taliter gestam scripto perpetuare et auctoritate pontificali confirmare universitati igitur vestre innotescat quod cum inter T abbatem et conventum Glouc et G priorem et conventum Lanthon super sepulturis ecclesiarum subscriptarum frequens questio mota fuisset tandem inter eos sub presentia et auctoritate nostra convenit in hunc modum scilicet quod si aliquis de parochianis abbatis et monachorum sancti Petri scilicet ecclesie beate Marie ante portam abbatie et sancti Iohannis baptiste et aliarum ecclesiarum cimiteriis carentium in villa Glouc sitarum apud Lanthon duobus vel tribus presentibus in extrema voluntate sepulturam elegerit canonici hoc ipsum monachis denuntiabunt et ita libere et pacifice licebit canonicis id ipsum recipere Similiter si aliquis de parochianis canonicorum Lanthon in villa Glouc scilicet ecclesie beate Marie infra portam australem et sancti Audoeni extra muros civitatis apud ecclesiam sancti Petri duobus vel tribus presentibus in extrema voluntate sepulturam elegerit monachi hoc ipsum canonicis denuntiabunt et ita libere et pacifice licebit monachis ipsum recipere ita quidem quod si vel monachos vel canonicos in tali electione contigerit esse presentes intuitu caritatis eligentem monebunt ut ecclesiam a qua recedit sive monachorum sive canonicorum in aliquo beneficio respiciat De capella autem castelli ita convenit inter eos quod si aliquis de castello penes sanctum Petrum sepulturam sibi eligere voluerit liberum sit monachis ipsum recipere similiter si penes Lanthon sepeliri voluerit canonici ipsum libere recipient nullis privilegiis hinc inde impetratis vel impetrandis huic amicabili compositioni in posterum preiudicantibus Hanc itaque compositionem ut perpetuam optineat firmitatem et nullius malignitate valeat infirmari presentis scripti annotatione et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus Ricardo archidiacono magistro Willelmo de Verdun Waltero de Camme et multis aliis