Charter Document - 03370081

Charter Document - 03370081


Charter Number: 03370081
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit I Dei gratia Wigornensis episcopus eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre referimus notitiam nos divine pietatis intuitu confirmasse dilectis filiis nostris abbati et conventui Evesh canonem xv marcarum quem iampridem perceperunt ad constructionem et sustentationem operis ecclesie Evesh de ecclesia de Ambresl singulis annis percipiendum Ita quod decedente eiusdem ecclesie vicario alius ab eisdem nobis vel successoribus nostris presentetur qui predictam pensionem xv marcarum ecclesie Evesh annuatim persolvat et residuum habeat ad sustentationem sui et ministrationem ecclesie de Ambresl et episcopalia persolvenda salvis tamen predictis abbati et monachis lx solidos quos prius habebant de eadem ecclesia eis annuatim persolvendis preter pensionem prenominatam Quod quia ratum et inconvulsum volumus permanere presenti carta et sigilli nostri appositione confirmamus Hiis testibus magistro Willelmo de Verdun magistro Bartholomeo Iohanne de Kemeseia magistro Roberto de Wlveia Iohanne Armfrei monacho et multis aliis