Charter Document - 03370077

Charter Document - 03370077


Charter Number: 03370077
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession, Confirmation
Date: 1193 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Henricus Dei gratia Wigorn episcopus eternam in Domino salutem Cum ex iniuncto nobis offitio pastoralis omnium subditorum nostrorum commoditati intendere teneamur eorum tamen propensius studere debemus utilitatibus quos et morum honestas et sancte conversationis ordo districtior reddit commendabiles ad universitatis igitur vestre noticiam volumus pervenire nos considerata honesta conversatione dilectorum filiorum nostrorum prioris et sacri conventus ecclesie Wigorn divine pietatis intuitu eis concessisse et auctoritate episcopali confirmasse annuum canonem duarum marcarum in ecclesia eorum de Uvereburia et dimidie marce in capella eiusdem de la Berga annis singulis nomine pensionis percipiendum a vicariis quibuscumque pro tempore earumdem ecclesie scilicet de Uvereburia et capelle de la Berga Ut autem hec nostra concessio maiori gaudeat auctoritate nostro et communi fratrum assensu provisum est et statutum ut de medietate huius pensionis die Transfigurationis dominice quem eis sollemniter celebrandum instituimus fratribus in refectorio ob tante sollennitatis reverenciam victui necessaria decentius et opulentius inveniantur et de alia medietate die anniversarii nostri fratres reficiantur et elemosine pro remedio anime nostre et predecessorum nostrorum copiosius erogentur Ut autem hec nostra concessio rata et inconvulsa in perpetuum perseveret eam presenti scripto et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus magistro Willelmo de Tunebrigg magistro Godefrido de Lantonai magistro Willelmo de Quercu magistro Gregorio de Hallaga magistro Willelmo de Landstaveton Waltero clerico de Hallo Ignardo Kamberlango Ricardo Kamberlango Albino pincerna Alexandro Pasturel Henrico Dekam et multis aliis clericis et laicis