Charter Document - 03370069

Charter Document - 03370069


Charter Number: 03370069
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1193 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos iste litere pervenerint H Dei gratia Wigorn episcopus eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra quod literas venerabilium virorum E prioris de Stodl et J decani de Warewic et magistri W de Tunebrig inspeximus sub hac forma [] Nos igitur quanto plenius cognovimus pretaxatam sententiam a memoratis iudicibus qui tante honestatis et discretionis habentur rationabiliter latam fuisse tanto eam libentius ad eorundem mandatum cum debita solempnitate duximus exequendam partibus pro nostri officii debito firmiter precipientes ut ipsam sicut ab eisdem iudicibus canonice lata est et in literis eorum autenticis continetur omnino observent et contra eam in aliquo nullatenus venire presumant Eapropter ut ipsa sententia quam quantum in nobis est ratam habemus et firmam futuris temporibus stabilius observetur hec ad perpetuum utriusque partis munimen presentium literarum et sigilli nostri testimonio duximus commendanda

Markups

Names Markup:



Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos iste litere pervenerint H Dei gratia Wigorn episcopus eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra quod literas venerabilium virorum E prioris de Stodl et J decani de Warewic et magistri W de Tunebrig inspeximus sub hac forma []embed Nos igitur quanto plenius cognovimus pretaxatam sententiam a memoratis iudicibus qui tante honestatis et discretionis habentur rationabiliter latam fuisse tanto eam libentius ad eorundem mandatum cum debita solempnitate duximus exequendam partibus pro nostri officii debito firmiter precipientes ut ipsam sicut ab eisdem iudicibus canonice lata est et in literis eorum autenticis continetur omnino observent et contra eam in aliquo nullatenus venire presumant Eapropter ut ipsa sententia quam quantum in nobis est ratam habemus et firmam futuris temporibus stabilius observetur hec ad perpetuum utriusque partis munimen presentium literarum et sigilli nostri testimonio duximus commendanda