Charter Document - 03370049
Charter Number: | 03370049 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1193 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis H Dei gratia Wigorn episcopus eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos abbatis et conventus sancti Petri Castellionis religionis sinceritatem attendentes ac pie recordationis R quondam Wigorn episcopi predecessoris nostri vestigiis inherentes possessiones et alia bona que ex collatione fidelium in diocesi nostra sunt collata eis dignum duximus confirmanda specialiter autem ecclesiam de Wotton cum capellis et terris et decimis et obventionibus cum omnibus aliis ad eandem ecclesiam pertinentibus in proprios usus concedimus et auctoritate pontificali confirmamus salvo tamen iure pontificali et vicaria sufficienti Et ut hec nostra concessio et confirmatio rata sit et perpetue firmitatis robur obtineat presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus Petro archidiacono Wig Ricardo archidiacono Gloc magistro Herberto magistro Iordane magistro Absolone magistro Henrico de Wotton Roberto de Offorde et Roberto filio eius []