Charter Document - 03370048
Charter Number: | 03370048 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Record |
Date: | 1193 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H Dei gratia Wigorn episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra quod nos ad presentationem abbatis et conventus sancti Augustini de Bristollo admisimus Willelmum clericum de Hesl ad ecclesiam de Wottona sub annua pensione trium marcarum ipsis canonicis annuatim exsolvenda Unde eundem W clericum de Hesl in ea personam instituimus et eandem ecclesiam cum omnibus suis pertinentiis et capellis scilicet de Symundeshale et de Nibbeleg cum vacare contigerit iure perpetuo concessimus obtinendam sicut in carta predicti abbatis et canonicorum expresse continetur Quod quia ratum et inconcussum permaneat literarum nostrarum attestatione et sigilli nostri munimine confirmamus His testibus Petro archidiacono Wigorn Ricardo archidiacono Glowec magistro Iordano magistro Hereberto Willelmo de Quercu Ulgero de Bruge magistro Roberto de Bernton magistro Ernaldo de Bathonia Waltero decano de Camma Savarico decano de Bristollo Ludovico de Teinton David scriptore de Wirec et multis aliis