Charter Document - 03370044
Charter Number: | 03370044 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation, Notification |
Date: | 1164 - 1179 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit R miseratione divina Wigorn ecclesie minister humilis salutem in vero salutari Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod Symon de Mans pro sua et predecessorum suorum salute priori et conventui Wigorn ecclesie ius advocationis quod habuit in capellis de Dodeham et Knitewica pia devotione donavit Ita scilicet ut prescripti monachi ius memoratum absque reclamatione prescripti Symonis vel heredum suorum in perpetuum habeant et teneant pacifice et quiete et hoc eis carta propria confirmavit Nos igitur piam devotionem memorati Symonis in domino commendantes donationem ab ipso factam ratam habemus et gratam eamque iam dictis priori et conventui scripti et sigilli nostri munimine roboramus Testibus Roberto de Bernaio et Gaufrido de Corton presbyteris Roberto Blundo Roberto de Porta Daniele et pluribus aliis clericis et laicis