Charter Document - 03370032
| Charter Number: | 03370032 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ratification |
| Date: | 1186 - 1190 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus Willelmus divina miseratione Wigorn ecclesie minister salutem in Domino Ad universitatis vestre volumus pervenire notitiam quod cum ecclesia sancti Andree de Persora vacare contingeret Willelmus prior et conventus maioris Malvernie ad quos ius advocationis eiusdem ecclesie pertinere dinoscitur Andream clericum ad ipsam presentaverunt Cum autem B venerabili decessore nostro ad Cant archiepiscopatum electo sedes episcopalis tunc temporis vacaret quia institutiones diocesis nostre ad solos pertinent episcopos Simon archidiaconus Wigorn autoritate et precepto prenominati archiepiscopi ipsum Andream ad prefatam ecclesiam admisit ipsumque pro tempore Wigorn sede vacante perpetuum vicarium instituit Nos autem prefatam institutionem gratam habentes et acceptam ut idem Andreas prefatam ecclesiam cum capellis ad eam pertinentibus scilicet capella de Beteford et capella de Defford et capella de Yke et de Bricilmetun optineat sub annua pensione decem marcarum monachis Malvernie solvendarum concedimus quarum due marce nomine ecclesie persolvi debent et octo pro decimis domini abbatis Westmonasterii de curia ipsius in Persora et eius pertinentiiis scilicet Wike Pendefen Pendesam et Burlingeam sicut carta predicti prioris et monachorum testatur quam inspeximus Et ut hec nostra concessio perpetuum robur optineat eam presentis carte et sigilli nostri appositione confirmavimus Hiis testibus magistro Godefrido de Gloc magistro Willelmo de Tunebr magistro Hugone de Poiwic Ioanne de Kemeseie et multis aliis
