Charter Document - 03370026

Charter Document - 03370026


Charter Number: 03370026
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Announcement
Date: 1186 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis W divina permissione Wigorn ecclesie minister eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos ad presentationem Aldredi capellani persone de Merton admisisse Iohannem capellanum tunc decanum de Wichio ad perpetuam vicariam capelle de Mertone de voluntate et assensu Simonis de Merton ad quem ius patronatus predicte capelle spectare dinoscitur volentes ut dictus I capellam dictam habeat teneat et possideat tanquam vicarius in perpetuum cum manso et terris et omnibus aliis ad memoratam capellam pertinentiis Ita scilicet quod prenotatus vicarius omnia onera episcopalia et archidiaconalia ad iamdictam capellam pertinentia sustinebit solvendo singulis annis prefato Aldredo persone duas libras cere nomine pensionis salva tamen abbati et conventui de Persor una libra piperis a dicto vicario persolvenda quam scilicet de predicta capella monasterium de Persora percipere consuevit pridem Et ne tractu temporis super facto nostro possit dubitari presens scriptum sigilli nostri impressione duximus confirmandum Hiis testibus []