Charter Document - 03370025

Charter Document - 03370025


Charter Number: 03370025
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus divina permissione Wigorn ecclesie minister eternam in Cristo salutem Ex inspectione auctentici scripti venerabilis predecessoris nostri Iohannis quondam Wigorn episcopi plenius intelleximus dilectum nobis in domino conventum Osen ecclesiam de Turked auctoritate ipsius episcopi canonice fuisse adeptum Processu vero temporis cum Willelmus filius Henrici esset dominus eiusdem ville de Turked et inter eum et predictum conventum super prefata ecclesia mota esset controversia sicut partes postmodo coram nobis constanter protestate sunt inter eas opera et auctoritate domini Rogeri Wigorn episcopi tunc superstitis amicabiliter fuit transactum Quam transactionem cirographo quod inspeximus inter ipsas partes confecto commendatam nos ratam habentes eam auctoritate qua fungimur sicut in eodem cirographo continetur confirmamus et presenti scripto communimus Testibus magistro Willelmo de Tunebr Warino capellano magistro Godefrido de Lanton magistro Iordano de Wichewana Willelmo filio Godefridi magistro Hugone de Poiwic Ricardo de Lond