Charter Document - 03370013

Charter Document - 03370013


Charter Number: 03370013
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Approval, Confirmation
Date: 1186 - 1188
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Willelmus divina miseratione Wigorn ecclesie minister eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre transmittimus notitiam nos autentica scripta venerabilium predecessorum nostrorum bone memorie R quondam Wigorn episcopi et B quondam Wigorn episcopi postea vero per Dei misericordiam Cantuar archiepiscopi inspexisse quibus didicimus eos libertatem ab omni servitio et consuetudinibus ad episcopum vel eius ministros pertinentibus concessisse ecclesie sancte Marie de Lanthon et regularibus fratribus ibidem Deo servientibus tam ei quam eius appenditiis scilicet ecclesie sancti Audoeni cum capellis et una scolarum Gloucestr ad eam pertinentibus capella videlicet intra castellum capella sancte Kineburge capella de Heccamstede capella de Elmoura capella de Quedesleya de eodem feudo Preterea sedem unius gorti in Sabrina apud Sestaneslade liberam et quietam eidem ecclesie de Lanthon concesserunt quam quidem Symon episcopus dedit in excambium unius modii vini a Theoldo predecessore sue et nostro eidem ecclesie collati Nos quoque quod a predecessoribus nostris R S et B discretione provida novimus constitutum gratum habentes et acceptum ut concessio eorum illibata conservetur eam sicut rationabiliter autenticis eorum inserta est presentis scripti patrocinio confirmamus et sigilli nostri appositione roboramus Test Roberto priore de Kinildewurde Radulfo canonico capellano nostro magistro Godefrido de Glouc magistro Willelmo de Tunebrig Willelmo filio Godefridi Hugone et Iohanne clericis nostris Osmundo de Campedene Stephano filio eius