Charter Document - 03370012
Charter Number: | 03370012 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1186-1218 Volume 34 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Statement |
Date: | 1186 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis et singulis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus divina miseratione Wigorn ecclesie minister eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volo pervenire quod venerabilis pater et dominus R pie recordationis quondam Cantuariensis archiepiscopus ad presentationem nobilis viri Willelmi comitis Glouec me presente cum essem archidiaconus Glouec et clericus in domo ipsius canonice dedit et concessit ecclesiam de Bradstede cum universis pertinentiis suis in liberam et perpetuam elemosinam ecclesie sancte Marie de Keynesham et canonicis ibidem deo servientibus Quoniam autem veritati testimonium perhibere debent veritatis amici ea que me presente tunc temporis et testificante facta sunt presentis scripti serie memorie commendare et sigilli mei appositione dignum duximus roborare Valete