Charter Document - 03370011

Charter Document - 03370011


Charter Number: 03370011
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession, Confirmation
Date: 1186 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Willelmus divina miseratione Wigorn ecclesie minister eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre notitiam pervenire volumus quod inspectis privilegiis sedis apostolice quibus sancti patres nostri priori et canonicis de Kenill ecclesiam de Breiles et omnes eius obventiones in usus fratrum et susceptionem hospitum concesserunt nos eorum vestigiis inherentes et apostolice maiestati dignam exhibentes reverentiam et debitum prebentes assenssum eandem ecclesiam cum pertinentiis suis predictis fratribus ad sui sustentationem et hospitalitatis exhibitionem concedimus et auctoritate episcopali confirmamus salva vicaria que in presentia nostra sub hac forma constituta est Habebit siquidem prefate ecclesie vicarius a predictis fratribus episcopo Wigorn presentandus mansionem cum pomerio preter horrea que remanebunt in dominio canonicorum Habebit quoque unam virgatam terre et omnes obventiones altaris et cimiterii et omnes minutas decimas preterquam de dominio comitis Illas enim et omnia residua ad ecclesiam predictam pertinentia percipient canonici in usus suos Predictus etiam vicarius omnia honera episcopalia et officialium suorum sustinebit Et ut hec predicta debitam optineant inposterum firmitatem ea presentis scripti testimonio et sigilli nostri inpressione confirmamus Hiis testibus Radulfo canonico Oseneie Warino capellano magistro Godefrido magistro Willelmo de Tuneb magistro Willelmo filio Godefridi magistro H de Poywica Ricardo clerico Radulfo de Kincton Iordano de Utilicote et multis aliis