Charter Document - 03370009

Charter Document - 03370009


Charter Number: 03370009
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Announcement, Settlement
Date: 1185 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Vniuersis sancte matris ecclesie filiis Willelmus diuina miseratione Wigorniensis ecclesie minister salutem in domino Ad uniuersitatis uestre uolumus peruenire notitiam quod controuersia que uertebatur inter abbatem et conuentum ecclesie sancti Pe[tri] Gloecestrensis et priorem et monach[o]s de Stanleia et Willelmum de Berchelai super iure aduocationis ecclesie de Cutberleia ex utraque parte in nos compromissione facta nostra dispositione de consilio prudentum uirorum qui nobis assistebant consentiente magistro Petro de [L]e[c]h tunc temporis persona ipsius ecclesie hoc modo finem sortita est p[re]f[ati] siquidem abbas et conuentus [Gloec]estrie et [p]rior de Stanleia quicquid iuris in aduocatione predicte ecclesie de Cutberleia se habere proposuerant [prenom]ina[to] Willelmo de Berkel qui eam clamabat et heredibus suis in perpetuum remiserunt Quia [vero ecclesia sancti Leona]rdi de Stanleia ad uirorum religiosorum ibi existe[nt]ium sust[e]n[ta]tionem de prelibata [ecc]l[esi]a [de Cudberleia quinque] solidos quos ulterius non est perceptura nom[ine pension]is [percipere solebat ne suo penitus commodo] frustraretur [nos statui]mus [v]t ipsam medieta[tem] decim[arum frugum terre totius dominii eiusdem Willelmi de Be]rk[eleia et omnium cetariorum suorum in Cutberleia quicumque] terras excoluerit per m[anus propriorum servientium in perpetuam] elemosinam per[ci]pia[t Ut hoc statum sicut coram nobis] c[om]positio facta est perpetuum et incon[vulsum perm]aneat eum presenti scripto commendare [et] testium su[b]scriptione sigillique nostri appos[itione con]firmare dignum duximus Hiis testibus magistro Petro de [Lech] magistro Godefrido de Lanton magistro Willelmo de Tunebrig Roberto de Bellocampo Roberto de Lech [Willelmo] filio Godefridi Iohanne de Draiton Hugone pincerna Walterio nepote magistri Petri Galfrido filio Restwoldi Mainard