Charter Document - 03370006

Charter Document - 03370006


Charter Number: 03370006
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1189 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Willelmus divina miseratione Wigorn ecclesie minister salutem in Domino Ad universitatis vestre referimus notitiam nos divine pietatis intuitu concessisse dilectis filiis nostris abbati et conventui Evesh annuum canonem xv marcarum ad constructionem et sustentationem operis ecclesie de Evesh de ecclesia de Ambresl singulis annis percipiendum Ita quod decedente vicario quem ad presentationem predicti abbatis et conventus in prenotata ecclesia instituimus alius ab eisdem nobis vel successoribus nostris presentetur qui predictam pensionem xv marcarum ecclesie Evesh persolvat annuatim et residuum habeat ad sustentationem sui et ministrationem ecclesie de Ambresl et episcopalia persolvenda salvis tamen abbati et monachis lx solidis quos prius habebant de eadem ecclesia eis annuatim persolvendis preter pensionem prenotatam Quod quia ratum et inconvulsum volumus permanere presenti carta et sigilli nostri appositione confirmamus Hiis testibus Simone abbate de Persore magistro Petro archidiacono Wigorn magistro Godefrido de Gloec magistro Willelmo de Thunebrug magistro Iordano de Wicwon Willelmo filio Godefridi magistro Hugone de Poiwicke Iohanne de Draitun Laurentio de Kemeseia