Charter Document - 03361256
Charter Number: | 03361256 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
H Dei gratia rex Anglie et dux Normannorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus vicecomitibus baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse ecclesie beate Marie de Kenill et canonicis regularibus ibidem deo servientibus manerium de Salford cum omnibus suis pertinentiis quod fuit Livithe monialis quod ego dirationavi adversus Rogerum comitem de Warewich fuisse de elemosina mea quodque ipse Gaufr[idus] de Clinton thesaurarius et camerarius meus de eodem comite tenebat ipse vero comes illud manerium meo concessu eidem ecclesie donavit solutum et quietum de servitio unius militis quod ei Gaufr[idus] inde faciebat et de omnibus auxiliis et servitiis quecunque ad idem manerium pertinebant Ad hec etiam concedo prefate ecclesie terram de Itelicota quam Nichol[aus] de Stafford meo concessu ei dedit et Rob[ertus] filius eius concessit solutam et quietam et liberam de servitio unius militis quod Gaufr[idus] inde debebat et de omni auxilio et servitio seculari et insuper duo prata in Thisho de quibus idem Nichol[aus] ipsi Gaufrido mea concessione unum dedit et aliud vendidit Ecclesiam etiam de Kinton de meo dominio cum terris et decimis et cherchez et omnibus rebus eidem ecclesie pertinentibus Ecclesiam quoque de Budiford de meo dominio quam Bern[ardus] prior dirationauit fuisse de parochia sua de Saltford Concedo etiam supradicte ecclesie ecclesiam de Bralles et ecclesiam de Welesborna cum omnibus que ad eas pertinent cum terris et decimis et omnibus aliis rebus quas Rog[eru]s comes de Warewich eidem ecclesie dedit et postea coram me concessit Has vero terras et ecclesias et omnes alias res que ad ecclesiam sancte Marie de Kenill pertinent volo et firmiter precipio ut canonici eiusdem ecclesie teneant quietas et liberas de omnibus servitiis secularibus videlicet de omni expeditione infra vel extra Angliam et de omnibus auxiliis et exactionibus secularibus quomodocunque et quotienscunque evenerint Nec aliquis dominus uel vicecomes sive aliquis de ministris meis in ipsis ecclesiis vel terris super hoc aliquid requirat preter mea communia gelda que erunt per totum comitatum set habeant omnia sua integra et quieta et libera amodo et imperpetuum cum soca et saca et tol et team et infangentheof et omnibus aliis consuetudinibus et libertatibus et adquietationibus in bosco in plano terris aquis pratis et pascuis et omnibus locis sicut aliqua ecclesia alia totius terre mee de elemosina mea melius et quietius et honorificentius tenet Quod ego H[enricus] Dei gratia rex pro salute anime mee et pro statu regni mei et pro animabus predecessorum et successorum meorum concedo et signo sancte crucis manu mea confirmo annuentibus etiam et signo crucis annotantibus Adeliza regina et archiepiscopis atque episcopis ceterisque fidelibus subter annotatis Ipse videlicet rege Henrico Adeliza regina Willelmo Cantuarien archiepiscopo Turstino Eborac archiepiscopo Gaufrido Rotomag archiepiscopo Willelmo Winton episcopo Rogero Saresberien episcopo Iohanne Sagiensi episcopo Bern[ardo] episcopo de sancto David Roberto comite de Gloucestr Rogero comite de Warewich Rann[ulfo] comite Cestr Willelmo comite de Warenna Roberto comite Legcestr Willelmo de Tancardivilla camerario Gaufr[ido] de Clintona fundatore eiusdem ecclesie Roberto de Warewich Nicholao de Stafford Hugone filio Ricardi