Charter Document - 03360262

Charter Document - 03360262


Charter Number: 03360262
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1181 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et Iohannes Norwicensis et Baldwinus Wigorniensis et Seffr[idus] Cicestrensis eadem gratia episcopi universis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit salutem in vero salutari Ad omnium volumus notitiam pervenire quod cum Ricardus de Camvill pro salute anime sue et parentum suorum ecclesiam de Hengestrig concessisset ecclesie Wellensi in perpetuam prebendam et carta sua ac sigillo concessionem istam confirmasset postmodum Gerardus de Camvill filius et heres eiusdem Ricardi in presentia nostra presentibus etiam Ran[ulfo] de Glanvill iusticiario domini regis et Rogero filio Reinfr[idi] et aliis pluribus de scaccario sponte pure et libere eandem donationem et concessionem patris sui concessit et ratam habuit Et sicut pater suus prescriptam ecclesiam in perpetuam prebendam Wellensem concessit sic et ipse pro salute anime sue et patris sui suam inde concessionem fecit et in manum venerabilis fratris nostri Reginaldi Bathonie episcopi ecclesiam illam posuit cuicumque vellet libere conferendam sicut alias prebendas Wellenses Nos quidem huic concessioni presentialiter interfuimus et eam presenti carta ac sigillis nostris protestamur Interfuerunt etiam Herbertus Cant Ricardus Elyen Petrus Bathon Willelmus Gloec Iocelinus Cicestr et Rad[ulfus] Hereford archidiaconi Osbertus de Camera Hubertus Walteri Willelmus de Glanvill clerici Baldwinus cancellarius Sar Hugo de Gaherst Elyas de Chivelai Stephanus de Clai Thomas Brito Willelmus et Iocelinus capellani Thomas filius Bernardi Michael Belet Willelmus Basset Gillebertus Malet Rad[ulphus] filius Stephani Willelmus filius Stephani Willelmus Ruffus Willelmus de Bendeng Robertus de Witefeld Robertus Poher Iohannes de Sandford Henricus de Novomercato Eustachius de Bailleul Willelmus Torel Gillebertus de Colevill constabularius London Hugo de Canvill Willelmus de Canvill