Charter Document - 03360244
Charter Number: | 03360244 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1181 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Baldwinus divina miseratione Wygorn[ensis] ecclesie minister eternam in Domino salutem Notum facimus universitati vestre quod Osbertus de Drahitona in presentia nostra donavit in perpetuam elemosinam monasterio sancte Marie de Bordesleg iiii solidos xii videlicet denarios ad luminare eiusdem monasterii et iii solidos ad calciamenta pauperum per fratres ipsius loci ad portam monasterii eroganda Hos autem iiii solidos debent predicti fratres annuatim percipere per manum prefati Osberti et heredum eius in hiis terminis videlicet duos solidos in Annuntiatione beate Marie et duos solidos in festo sancti Michaelis Quod ut evidentius memorie tradatur imposterum presentis scripti serie et sigilli nostri appositione testificamur Facta est autem hec donatio apud Hamptonam in Warrewicshire anno dominice incarnationis MCLXXX xiii kal Martii Testibus magistro Silvestro magistro Roberto de Dichinton Willelmo de Ponte Audomari Willelmo Brumo Iohanne monacho Wyg Gileberto et Herveo monachis de Forda Galfrido de Exonia Willelmo filio Roberti Iohanne de Exonia