Charter Document - 03360241

Charter Document - 03360241


Charter Number: 03360241
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1167 - 1179
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus Dei gratia Wigorn episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Presentibus et posteris notum esse desideramus quod in presentia nostra legittimorum hominum iuramento fuit recognitum quod quedam hida terre de Hertleberi que dicitur Herdewicha sit de dominico ecclesie de Hertleberia et Absalon qui eam tenuerat hoc idem confessus Ipsam in manu dilecti nostri prioris Radulfi Wigorn liberam et quietam resignavit et in perpetuum abiuravit iuramento annectens quod nunquam per se seu per alium litem prescripte ecclesie super prenominata terra suscitabit vel molestiam vel quodcunque gravamen inferet Prior vero iamdicto Absalon prescriptam terram sub annua pensione sex denariorum in Nativitate beate Marie singulis annis solvendorum in vita sua de ecclesia de Hertleberi tenendam concessit et post eius decessum libera in dominico ecclesie iamdicte sine cuiusquam contradictione redibit Testibus Simone archidiacono Wigorn []