Charter Document - 03360236
Charter Number: | 03360236 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus Dei gratia Wigorn episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Cum in presentia nostra questio orta esset inter Radulfum priorem Wigorn et Osbertum filium Hugonis super ecclesia Omnium Sanctorum et ecclesia sancti Clementis prior dixit ecclesiam sancti Clementis non pertinere ad ecclesiam Omnium Sanctorum nec ei in aliquo subiacere Ad hec Osbertus in iure confessus est se nichil vendicare in ecclesia sancti Clementis set eam quo ad se quietam clamavit ecclesie Wigorn Hugo vero Poerius qui se dominum fundi ecclesie sancti Clementis esse asserebat ius suum totum ecclesie Wigorn concessit hocque carta sua confirmavit Walterus vero decanus cum hiis interesset non reclamavit cum personatum gereret in ecclesia Omnium Sanctorum Quoniam vero hec sub presentia et testimonio multorum acta sunt nos predictam ecclesiam sancti Clementis auctoritate episcopali Wigornensi ecclesie communimus et liberam facimus ab omni subiectione ecclesie Omnium Sanctorum ut sit propria et dominica capella monachorum Wigornensis ecclesie Hiis testibus magistro Silvestro []