Charter Document - 03360235

Charter Document - 03360235


Charter Number: 03360235
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1175
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): British Library - Add MS 89137 (f60v)

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Rogerus dei gratia Wigorn episcopus salutem in Domino perpetuam Que semel recte statuuntur ne temporum lapsu a memoria recedant et posteris habeantur incognita posteritati scripti serie est subveniendum Universorum itaque teneat cognitio querelam que vertebatur inter dilectos filios nostros monachos Wigorn et illustrem virum Osbertum filium Hugonis super iure advocationis et patronatus ecclesie Omnium Sanctorum in Wigorn hunc finem sortitam fuisse Advocatio et patronatus ipsius ecclesie iure perpetuo penes Osbertum filium Hugonis et eius heredes absque monachorum reclamatione residebit Sic tamen quod quecunque persona ab ipso Osberto aut eius heredibus priori presentabitur et a priore episcopo cum fuerit ab episcopo sic instituta annuatim dimidiam marcam monachis Wigorn persolvet de ecclesia Et antequam instituatur de ipsa pensione fideliter solvenda fidelitatem monachis Wigorn iurabit De hiis fideliter et inviolabiliter observandis predictus Osbertus et Hugo de Saio frater ipsius fidem in manu nostra dederunt et prior Wigorn pro se et conventu suo hec in verbo veritatis confirmavit Hec autem acta sunt anno Incarnationis dominice MCLXXV v idus Aprilis in cripta Wigorn ecclesie ante altare sancti Petri Testibus Thoma suppriore []