Charter Document - 03360229
Charter Number: | 03360229 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1164 - 1179 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus Dei gratia Wigorn episcopus universis sancte ecclesie filiis salutem Ex suscepte pietatis officio et sincere dilectionis intuitu quam erga filios nostros Wigorn ecclesie monachos habemus eorum utilitati et incremento votivo affectu dignum duximus operam adhibere Proinde universitatis vestre notitiam tenere volumus quod nos predictis filiis nostris ecclesiam de Wlfardeleya concessimus et dedimus ut cum omni integritate sua tam in decimis quam in terris transeat in usus monachorum salvo per omnia iure episcopali et sufficienti portione vicarii qui in eadem ecclesia per monachos instituendus erit Solitam autem pensionem v marcarum quas annuatim ecclesia de Wlfardeleya dependere dinoscitur camerario et cantori Wigorn ecclesie assignavimus tres videlicet camerario et duas cantori In processu vero temporis si pensionem illam augere poterunt et hoc ipsum eis concessimus salvo iure episcopali et honesto victu vicarii Hanc nostram donationem eis in perpetuum valituram sigilli nostri munimine confirmavimus Hiis testibus []