Charter Document - 03360202
Charter Number: | 03360202 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1177 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Rogerus Dei gratia Wygor episcopus salutem Suscepto domini Alexandri pape tertii mandato ut causam que vertebatur inter canonicos sancti Pauli Bed et illum qui detinere dicebatur ecclesiam de Holecota appellatione cessante cum dilecto fratre nostro Adam abbate de Evesham fine debito decideramus coniudice nostro competenter executo quod huius cause decisioni interesse non posset et litteris rati habitionis ab eo susceptis predicta controversia ex partium beneplacito amicabili compositione mediante in nostra presentia finem accepit prefati siquidem canonici communi assensu sicut ex litteris eorum intelleximus prescriptam ecclesiam de Holecote Gilberto Passelewe et heredibus suis ad eligendas in ea personas et presentandas absque omni reclamatione concesserunt et carta sua quam inspeximus confirmaverunt retentis sibi tamen v solidis annuatim duobus terminis solvendis scilicet xxx d in Annuntiatione beate Marie et xxx d in festo sancti Michaelis Nicholaus quorum prescripte ecclesie persona sacramenti religione interposita firmavit se absque fraude et diminutione prescriptos v s quamdiu ipsius ecclesie persona fuerit in terminis prenominatis annuatim fideliter prefatis canonicis soluturum Quod et omnes persone successure antequam instituantur facere ac observare tenebuntur hanc transactionem se fideliter observaturum Gilbertus prenominatus tactis sacrosanctis evangeliis pro se et heredibus suis iuravit Facta est autem hec transactio apud Wyndelesor in domini regis capella anno verbi incarnati MCLXXVI viii kalendis Februarii Hanc itaque transactionem auctoritate apostolica qua nitebamur salva in omnibus dioecesani episcopi dignitate confirmavimus et sigilli nostri appensione roboravimus Teste Nicholao archidiacono de Hunt Sym archidiacono Wig magistro Moise et aliis