Charter Document - 03360201

Charter Document - 03360201


Charter Number: 03360201
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus Dei gratia Wygorniensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum pro reformanda pace inter Robertum abbatem Malmesburie et quosdam de fratribus eius de mandato domini pape Alexandri apud Malmesburiam cum venerabili fratre nostro Bartholomeo Exoniensi venissemus supplicavit nobis iam dictus abbas ut pensionem x solidorum quam in ecclesia de Shippetone ecclesia Malmesburie ab antiquo sicut multi provecte etatis coram nobis testati sunt habuerat et habebat auctoritate nostra confirmaremus Nos vero iam dicti domini Exon[iensis] et fratrum universorum Malmesburie precibus inclinati et virorum religiosorum qui hic unanimiter ita esse asserebant testimonio inducti iam dictam pensionem x solidorum ab ecclesia de Shippetone annuatim percipiendam abbati de Malmesburia et ecclesie confirmamus ut quicunque ipsam ecclesiam tenuerit pensionem dictam sine difficultate et diminutione ecclesie Malmesburie persolvat Quod ut ratum maneat sigilli nostri impressione muniri mandavimus Actum in capitulo de Malmesburia coram his testibus Augustino Watreford episcopo Thoma abbate de Hyda []