Charter Document - 03360184

Charter Document - 03360184


Charter Number: 03360184
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Adjustment
Date: 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis [] Hugo Parvus salutem Noverint tam posteri quam presentes controversiam motam inter ecclesiam Herefordensem et dominum Robertum Foliot ejusdem ecclesie episcopum et me super ecclesiis de Mortona et Waddona quas Rogerus Parvus pater meus racionabiliter dederat in perpetuam prebendam Herefordensis ecclesie per sentenciam domini Ricardi Cantuariensis archiepiscopi [] de mandato domini Alexandri pape iii sine litis recuperande fiducia finem sumpsisse et prescriptas ecclesias Herefordensi ecclesie ab eodem archiepiscopo adjudicatus esse Cui sentencie post varias altercaciones tandem adquievi apud Londonias in presencia prefati archiepiscopi et episcoporum Gisleberti Londoniensis Bartholomei Exoniensis Rogeri Wigorniensis quibus eciam presentibus in perpetuum renunciavi liti et omni juri quod michi competere dicebam in sepe dictis ecclesiis Et ratam habeo et inconcussam esse volo donacionem patris mei Rogeri et tanquam heres ejus concedo ut prescripte ecclesie de Mortona et de Waddona cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis sine omni calumpnia sint perpetua prebenda Herefordensis ecclesie His testibus Ricardo Cant archiepiscopo Gillberto episcopo Lund Bartholomeo episcopo Exon Rogero episcopo Wigorn Hereberto Cant archidiacono Walerano archidiacono Baioc Petro Blesensi Magistro Moyse Magistro Silvestro Magistro Eustachio Teobaldo Reginaldo capellano episcopi Heref Waltero scriptore Amico et Willelmo domini Cant notariis Mauricio de Berkaleia Rogero de Berkaleia