Charter Document - 03360177
Charter Number: | 03360177 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1164 - 1178 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f23r) |
Charter:
Rogerus Dei gratia Wigorniensis ecclesie minister universis sancte matris ecclesie filiis salutem Officii nostri nos hortatur auctoritas ut beneficia que in nostra diocesi fidelium devotio pauperibus Christi pietatis intuitu contulit ipsis confirmare et scripto communire curemus Hinc est quod ecclesiam de Tetteberia confirmamus ecclesie de Egnesham sicut habent eam ex dono nobilis viri Reginaldi de Sancto Walerico et carta eius quam inspeximus testatur eandemque huius nostri sigilli impressione roboramus His testibus Matheo archidiacono de Gloecestria magistro Moyse Ricardo Luvel Gill[eberto] capell[ano] Samsone clerico Roberto monacho Roberto de Camped et multis aliis