Charter Document - 03360175
Charter Number: | 03360175 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1176 - 1179 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Facta est autem hec abiuratio presentibus Roberto capellano de Lench Rogero presbitero de Fladebur Roberto de Uppeton capellano episcopi Galfrido de Warneston Roberto monacho persona de Clive magistro Rad filio Pagani de Evesh Adam clerico de Fladebur Samsone clerico episcopi magistro Hugone clerico de Evesh Philippo senescallo abbatis Evesh Postmodum prescripta capella vacante Ricardum clericum filium Ricardi ad representationem prefati abbatis personam eiusdem capelle constituimus Ne igitur quod sollempniter actum est quacunque facilitate in irritum devocatur nec alicuius malignitate evacuetur presentis scripti paginam sigilli nostri appositione roboravimus Testibus Roberto capellano nostro magistro Moys Sams Willelmo de Glouc magistro Silvestro clericis nostris Reg presbitero de Aldrinton Ricardo milite de Aldrinton Bertramo de Aldrinton Ricardus quoque prescripte capelle persona hiis omnibus presentibus preter magistrum Silvestrum iuramento interposito promisit quod pensionem eiusdem capelle scilicet dimidiam marcam absque consensu nostro vel successorum nostorum non augmentabit