Charter Document - 03360169

Charter Document - 03360169


Charter Number: 03360169
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri controversiam que mota est inter Albinum abbatem de Derbi et conventum eiusdem domus et Hubertum filium Radulfi super manerio de Cruch hoc modo sopitam esse quod Hubertus filius Radulfi finabiliter concedit predictis canonicis et sigilli sui munimine confirmat terram de Pentriz et de Rippleye et de Ulchiltorp et terram illam de Chillewell que pertinet ad predictum manerium de Pentriz quam pater eius eis dedit et Radulfus filius Stephani eis postmodum concessit tenendam de se et heredibus suis libere et quiete salvo tamen forensi servitio quod canonici facient Et si ita esset quod aliquis disrationare predictam terram super canonicos Hubertus non dabit eis aliquod ex cambium Preterea vero concedit predictus Hubertus eisdem canonicis in manerio de Cruch partem nemoris per metas subscriptas scilicet per semitam illam Fridenesti ex transverso usque ad Fridenesford tam Fridenesford per aquam de Derewent usque ad Cruchebroc et per Cruchebroc usque ad cilium montis et a cilio montis per metas illas que facte sunt inter Sideweie et cilium montis usque ad Fridenesti que vadit ad Turlekesbode a parte boreali Hanc partem nemoris in proprietate inperpetuum eisdem canonicis concedit ne aliquis suorum aliquid inde capiat nisi per eos Porcos vero de dominio abbatie quos adgistiare voluerint in parte illa quietos habeant de pannagio per totum nemus predicti manerii de Cruch Et porci quos Hubertus adgistiare voluerit in bosco suo communionem habeant in parte nemoris canonicorum Preterea Hubertus eisdem canonicis ius advocationis quod habet in ecclesia de Cruch cum omnibus pertinentiis et libertatibus eiusdem ecclesie sicut eas habuit eadem ecclesia die Purificationis sancte Marie proximo post captionem Willelmi regis Scotie Et quicumque manserit in terra ecclesie de Cruch habebit porcos suos proprios quietos a pannagio per warantum abbatie et communionem de ceteris averiis suis propriis cum hominibus Huberti Propter has donationes et concessiones quas eis facit Hubertus predictus abbas et totus conventus de Derbi iuri suo quod asserebant se habere in manerio de Cruch penitus renuntiant et querelam suam et terram funditus quietam clamant predicto Huberto et heredibus suis Cartam patris Huberti quam habuerunt de donatione huius terre illam canonici Huberto reddiderunt Privilegia vero eorum que habent a summo pontifice et confirmationes quas habent a rege et episcopo Covintr in quibus terra illa de Cruch eis confirmata fuit cum ceteris possessionibus suis ulterius Huberto nec heredibus suis oberunt quia in hac parte deleri non poterant Facta est autem transactio coram iudicibus delegatis a summo pontifice scilicet Rogero episcopo Wigorn et Roberto priore de Kynild Hiis testibus []