Charter Document - 03360155
Charter Number: | 03360155 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1158 - 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Aluredus Dei gratia Wigorn[ensis] episcopus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis quod Abel clerico concessimus unam virgatam terre apud Stanhale tenendam de ecclesia Wigorn et de nobis per xii solidos annuatim Et volumus ut bene et libere et quiete teneat ab omni servitio quod ad nos pertinet per servitium predictum sicut francus censarius Hiis testibus Algaro cannonico Lantoen Osberto capellano Rosone et Haitone clericis nostris Radulfo et Willelmo de sancta Maria et multis aliis