Charter Document - 03360152

Charter Document - 03360152


Charter Number: 03360152
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1158 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

A[luredus] Dei gratia Wygorn[ensis] episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Universitati vestre notum fieri volumus controversiam super capellam de parva Lyden et super capellam de Howaldefeld inter Salmur et Lyren monachos diu fuisse agitatam cuius cognitionem cum dominus papa Adrianus nobis delegasset nostreque parvitati illam terminandam commisisset auditis ex utraque parte aliquibus allegationibus in presentia nostra tandem facta transactione concordati sunt eo videlicet tenore quod abbatia Lyren utramque capellam cum omni iure parochiali inperpetuum possidebit exceptis duabus garbis de decima dominii de parva Lyndeneya quas Salmur monachi solent antiquitus habere et similiter illas amodo habebunt Lyren vero monachi pro hac dimissione supradictarum capellarum ii solidos inperpetuum eis remiserunt de viii solidis quos Salm eis pro decimis dominii de Monemuta annuatim reddere solebant set amodo eis tantummodo sex solidos reddent Huius autem transactionis compositores fuerunt Willelmus abbas Lyrensis pro se et pro suo capitulo ex altera vero parte Robertus prior Monemutensis qui nobis in eadem causa litteras Philippi abbatis Salmur attulit attestantes ipsum abbatem Salmur et conventum ratum habituros quicquid idem Robertus inde esset facturus Hiis testibus Hamelino abbate de Gloec et multis aliis