Charter Document - 03360151

Charter Document - 03360151


Charter Number: 03360151
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1158 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Aluredus Dei gratia Wygorn[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Quod a predecessoribus meis bone memorie Symone et Iohanne episcopis propensiori cura novimus constitutum nos quoque precipimus illibatum conservari Quod videlicet libertatem ab omni servitio et consuetudine ad episcopum vel eius ministros pertinentibus concedimus ecclesie sancte Marie de Lanthon et regularibus fratribus ibidem Deo servientibus tam ei quam eius appenditiis scilicet ecclesie sancti Audoeni cum capellis ad eam pertinentibus capella videlicet intra castellum capella sancte Kineburge capella de Heccamstede capella de Elmoura capella de Quedesleya de eodem feodo Quam videlicet libertatem bone memorie Symon episcopus prefate ecclesie de Lanthon in eius dedicatione prius concesserat Preterea sedem unius gorti in Sabrina apud Sestaneslade liberam et quietam concedimus eidem ecclesie de Lanthon quam quidem predictus episcopus Symon dedit in excambium unius modii vini a Theoldo predecessore suo et nostro ecclesie de Lanthon collati et eidem ecclesie concessit Osmundo etiam camerario concedente similiter eidem ecclesie partem sedis eiusdem gorti suo feodo pertinentem Has itaque libertates et in ecclesiis et in gorto concedimus et episcopali confirmamus auctoritate et scripti nostri munimine et sigilli nostri impressione corroboramus Hiis testibus Matheo archidiacono magistro Radulfo magistro Rogero Algaro et Rogero canonicis de Lanthonia