Charter Document - 03360150

Charter Document - 03360150


Charter Number: 03360150
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1158 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

A[luredus] Dei gratia Wygorn[ensis] ecclesie humilis minister successoribus suis salutem Quod de statutis nostris ad utilitatem sollicitudinis nostre pertinere arbitrati sumus scripto commendare curavimus Precibus itaque dilecti filii nostri Clementis prioris de Lanthon invitati ecclesiam suam de Berninton in honore beate Dei genetricis Marie dedicavimus et omnibus in eiusdem Assumptione predictam ecclesiam devotis orationibus et elemosinis annua revolutione venerantibus xl dies de annuali penitentia indulsimus Inspectis etiam litteris gloriosissime regis nostri Henrici et domine nostre Matildis imperatricis matris eius et venerabilium antistitum predecessorum nostrorum Symonis et Iohannis in quibus eandem ecclesiam predictis canonicis donatam et confirmatam testatur nos quoque vestigiis eorum inherentes claves sicut in dedicationibus consuetudo est tam predicte ecclesie quam capellarum ad eam pertinentium videlicet capelle de minore Berninton et capelle de Wenrich predicto priori de Lanthon tradidimus astantibus et assensum faventibus tam capellanis quam parrochianis eiusdem ecclesie et utriusque capelle Que omnia ne quo forte modo neglecta oblivionis fuco depereant sed cura diligenti conservata permaneant sigilli nostri munimine consignavimus