Charter Document - 03360148

Charter Document - 03360148


Charter Number: 03360148
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Announcement
Date: 1158 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alueredus Dei gratia Wigorn[ensis] episcopus omnibus archidiaconis et decanis et clericis et laicis Wygorn ecclesie parochianis salutem et benedictionem Universitati vestre notum facimus nos petitione venerabilis fratris nostri Hamelini abbatis et fratrum nostrorum monachorum sancti Petri Glouc in ipsorum parochia et fundo cimiterium benedixisse et consecrasse ad sepulturam leprosorum apud Glouc Inde est quod ne quispiam eorum abbatis videlicet et eius fratrum devotionem pervertere vel ad matricis ecclesie sancti Petri retorquere lesionem presumat episcopali prohibemus auctoritate ut nullus ibidem nisi leprosus vel leprosa sepeliatur Valete