Charter Document - 03360137
Charter Number: | 03360137 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1151 - 1157 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
I[ohannes] Dei gratia Wigorn[ensis] episcopus universis sancte ecclesie fidelibus salutem Ad pastoris spectat officium omnibus et maxime religionem professis quietem et pacem providere et que illorum iuste et rationabiliter deputata sunt usibus perpetuo stabilire Inde est quod ecclesie sancte Marie de Persor omnes rectitudines et consuetudines quas antiquitus habere solebat et de liberis hominibus et colonis sancti Petri de Westmonasterio scilicet duas partes decimarum omnium hominum de hundredo Persore et alia omnia beneficia que solvi debent matri ecclesie ubi corpora defunctorum sepeliuntur concedimus et in perpetuum confirmamus sicut venerande memorie Gilbertus Westm abbas et eiusdem loci conventus predicte ecclesie de Persora et monachis ibidem Deo militantibus concesserunt et carta sua quam oculis nostris conspeximus confirmaverunt Valete