Charter Document - 03360136
Charter Number: | 03360136 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1062-1185 Volume 33 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1151 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
I[ohannes] Dei gratia Wigorn[ensis] episcopus universis sancte Wigorn ecclesie fidelibus in Cristo salutem Noverit universitas vestra quod Radulfus clericus filius Radulfi Basset sicut ex testimonio Willelmi Cant archiepiscopi tunc temporis legati et item ex testimonio Teobaldi Cant archiepiscopi tempore nostro legati accepimus omne ius advocationis et proprietatis in ecclesiis de Turchedena et Risendona cum omnibus suis pertinentiis canonica donatione et confirmatione percepit Ipse vero consequenter has ecclesias Oseneiensi cui semetipsum devoverat cum omni iure et advocationis et proprietatis quod in eisdem [] donavit Nos igitur has ecclesias Oseneiensi ecclesie concedimus et auctoritate episcopali confirmamus precipientes quatinus ipsa eadem ecclesia de Oseneia has bene et in pace teneat et integre salvo iure episcopali in perpetuum possideat Valete